

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 8: Versus 5
Septem.[BEDA.]Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animae alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea.[HIER.]Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportae, septem primae Ecclesiae. Fragmenta panum mystici intellectus primae septimanae sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit.